top of page

Qui sunt AFA et ACTA?

I

Erant olim in Thaso insula Graeca rex et regina.

Hi unicam filiam ineffabili pulchritudine praeditam habebant.

Litus appellata est, quod in aurea insulae litore nata erat.

Pueritiae annos in splendido patris palatio ex puro marmore exstructo transegit,

ubi ad impluvium cotidie fere gregem phoenicopterorum sese refrigerantium mirabatur.

Ex quo corpus eius illecebrosis feminae lenociniis sese ornare coepit,

adsidue ex toto orbe habitato procii adventabant gratiamque eius ambiebant.

Sed quoniam Liti pater iuvenem ingeniorum dotibus praeditum generum sibi optabat,

omnes petitores arcebat. Sapiens nimirum erat Veneremque praecipue pie colebat,

quippe qui pulchritudinis, quam dea in filia eius efflorescere fecerat, penitus gratus esset.

At cum die quodam Iuppiter Litum conspexisset, exarsit ac sese transformavit, ut ad eam accederet.

Adumbratam phoenicopteri ex nigro lineamento ducti formam induit.

Hunc Litus mirata est sequensque eius ductum ad desertum quoddam Apollinis sacrarium pervenit.

Ibi arte amatoria ad summum adhibita Iuppiter effecit ut coniungerentur.

Postquam deinde virginem reliquit naturalemque speciem recuperavit,

in remoto illo loco omnia ad salutem eius necessaria providit.

Regis filia graviditatem suam occultabat ac iam raro tantum in palatio se ostendebat.

Cum autem partus iam instaret, Apollo rursus Litum ad seclusum cultus sui locum perduxit.

Hic regis filia clara stellisque referta nocte semidivinum infantem in lucem edidit,

et quoniam filius eius in tenui sacrarii litore natus est, eum nominavit Afam.

II

In Afae forma humani matris mortalis vultus apparebant,

qui in modum pictoris nigro penicilli ductu adumbrati erant ut in obscuro illo divino phoenicoptero.

Apollo ipse eum musicis dotibus ornavit lyraque ac pretiosi ligni plectro donari iussit,

quibus Afa magicas modulationes edebat, quae caeli aera in concentum redigebant.

Ne autem Litus marito carens propter spurium infantem in infamiam incideret,

Iuppiter Tonans nobilem Cauten prope Thason naufragium pati fecit, ut eum deinde

ab Acta Nereide in sinu Apollinis sacrarii servari atque Afae mortalem patrem fieri sineret.

Divino igitur nutu tandem factum est, ut Litus et Cautes ibi sibi occurrerent

et, in cultus aedem consecratae illius sedis ingressi, familiarem societatem inire decernerent.

Dum nobilium amantium nuptiae ab insulanis arcano celatae parantur,

palatii ministri Afae lyrae cantu eiusque aspectu velut incantati erant atque coeperunt

hunc ut Apollinis delicium colere Litumque ac Cauten ut eius sacerdotes venerari.

Regium quoque par advenit ac beate grateque filiae suae coniugium laudavit,

quod in colle apud sacrarium magnifice atque electorum ingeniorum praesentia celebratum est.

Nec diu moratum est, cum semidei gratia cresceret vividaque vita in sacrarium rediret.

Ita florens cultus circa semidivinum ipsum Afam eiusque lucidum lyrae cantum exortus est.

Acta quoque nympha ab Afa allecta est eiusque formam amanter in litoris harena delineavit.

Sed crescente desiderati semidei veneratione, in ea neglectus sensus increbuit

et levitas ei, quae olim Cauten ex minacibus fluctibus servaverat, animum sollicitabat.

Ita hanc repulsam diutius ferre noluit ac instituit sibi locum iuxta Afam comparare.

III

Amore formae Afae impulsa, sed etiam invidia venerationis eius stimulata

fluctuans Acta neglectus sui dolore affecta ad ultricem Iunonem se contulit.

At haec iram de mariti perfidia potius in Litum atque Afam convertit et transformavit

Nereida, malum nuntium ferentem, in desiderati semidei simulacrum.

Discordiam inter insulanos excitare cupiens imperavit, ut gelidus Boreas Actam in Thaso deponeret

Mercuriusque Afae plectrum surriperet. Uterque iussis paruit, sed Mercurius tantum dimidia ex parte,

nam plectrum in sacra aede abscondit. Acta, quae nunc Afae speciem gerebat, amare maesta erat et latebat.

Afa quoque, frustranea plectri sui investigatione offensus, clam domum suam reliquit.

Sic venerati semidei investigatio coepta est, donec piscatores Afam solum in litore et lapicidae Actam secretam

inter montium cacumina reppererunt. Utrique triumphantes profecti sunt, ut amissum Afam

ad cultus sedem reducerent, sed cum Afa illuc Lito bis traditus esset,

inter mortales dissensio acris orta est, quisnam verum Afam invenisset. Piscatores castra in litore

circa Apollinis sacrarium posuerunt, lapicidae autem munitam turrim occupaverunt. Uterque suum Afam apud se retinuit.

Quoniam sola lyrae cantio veritatem afferre conflictumque solvere poterat, Cautes oraculum consilii causa consuluit.

Cum autem Actae in remoto turris cubiculo improvisum periculum immineret, Venus ipsa ei adfuit

eamque pulcherrimis atque manifestissimis femineis illecebris ornavit. Tandem Cautes 

nono Thasiotici belli die oraculi responsum enodare et plectrum Afae reddere potuit,

qui statim sublimibus lyrae suae sonis pacem in insulam intulit. Sic factum est, ut pulchra Acta

et musicus Afa coniungerentur, piscatoribus autem lapicidisque perpetuus labor poena esset.

Afa vero et Acta mortalibus etiam nunc divino suo effectu commotis momentis apparent.

bottom of page