Quid S∙O∙A∙B significat?
Quid S∙O∙A∙B significet et quomodo legatur, ex oculis spectantis pendet. Variae igitur interpretandi rationes in considerationem vocari possunt. Itaque a obscaenissima usque ad nobilissimam lectionem quaevis libertas propriis accipientis arbitriis relinquitur.
Qui autem in sensum S∙O∙A∙B et animum huius venustae concordiae inter antiquitatem atque recentiorem aetatem altius se immergere vult, fabulam de AFA et ACTA evolvere et hac de re otio se dedere potest. Occulta enim ad varias interpretandi rationes indicia in fabula de S∙O∙A∙B offeruntur. Diligens lector inter legendum ea reperiet et iis tum ad acronymum explicandum uti poterit.
Principio autem hac de re dicendum est in acronymo nostro interpretando lusum linguarum operae pretium esse. Ita non solum antiqua illa totius orbis lingua Latina explicandi rationes praebere, sed etiam coniunctio eius cum recentibus communibus linguis solutiones notabiles afferre potest. Praeterea fieri potest, ut procedente fabulae cursu etiam significationes singularum litterarum mutentur. Qui principes illi AFA et ACTA attente in fabula de S∙O∙A∙B comitatur, tandem ad plures proprias interpretationes perveniet. Insuper singulares atque ingeniosae opiniones sane gratissimae optatissimaeque sunt.
Feliciter, Vale!